Rusticus et ursus cacumuncula et radiculae
(CACUMUNCULA ET RADICULAE)
Olim rusticus in silvam profectus est, ut rapas sereret. Ibi arat et laborat. At ursus ad illum advenit:
- Infringam te, rustice.
- Quaeso, ursule, ne infregeris me, praestat socii simus ad rapas serendum. Mihi etiam radiculas sumam, tibi cacumuncula dem.
- Esto, - inquit ursus, - si me defraudabis, igitur non vehitor in silvam meum.
Sic locutus abiit in silvam densam.
Rapa in magna crevere. Auctumno rusticus vectus est ad rapa fodiendum. Etiam ursus ex silva densa erumpit:
- Age rapa dividamus, partem meum da!
- Bene, ursule, dividamus: tibi cacumuncula, mihi radiculae.
Et urso folia tota dedit, super vehiculum rapas deposuit et in oppidum evexit, ad vendendum. Illi obviam ursus it:
- Quo veheris, rustice?
- In oppidum, ursule, radiculas venditurus vehor.
- Da mihi radiculam, ut degustem qualis ea est.
Rusticus ei rapum dedit. Ursus edit et rugivit:
- Ah, rustice! Me fraudavisti! Radiculae tuae dulces sunt. Nunc noli vehi lignis in silvam meum, aut infregero te!
Altero anno in eundem loco rusticus secala sevit. Advenit ad secala metendum, autem ursus eum iam expectat:
- Numquam defraudabis me, rustice, da partem meum!
- Esto, ursule, tibi radiculas sume, mihi vel cacumumcula sumam.
Illi secala percepere. Rusticus urso radiculas dedit, super vehiculum secala deposuit et domum evexit. Ursus cum radiculis luctabatur, luctabatur, sed haudquamquam potuit. Ille cum rustico irritatus est, ergo ex eo tempore sunt inimicitae inter eos.
Русская народная сказка "Мужик и медведь (вершки и корешки)"
Перевод © А.В.Половинкин
Свидетельство о публикации №218090901895