Tugurium leporis

TUGURIUM LEPORIS

Olim fuere vulpes lepusque. Vulpi tugurium glacialis erat, lepori tiliaris. Ver serenum appropinquaverat, tugurium vulpis dilapsum est, leporis autem stat antequam. Ergo vulpes de hospitio nocturno illum rogavit, et tugurio illum eiecit.

It lepus lacrimans. Illi obviam canis:
- Bau, bau, bau! Cur fles, lepus?
- Quomodo non flere possem? Mihi tugurium tiliaris erat, vulpi glacialis, rogavit me illa de hospitio, et me eiecit.
- Ne fleveris, lepus! Iuvabo te in dolore tua.

Advenerunt illi ad tugurium. Baubata est canis:
- Bau, bau, bau, vulpes, exi foras!
Et vulpes illis ex cubili:
- Quam exsiliam, quam prosiliam, transibunt cirri per angiportus.
Canis perterrita est, et fugit.

Rursus it lepus lacrimans. Illi obviam ursus:
- Quod fles, lepus?
- Quomodo non flere possem? Mihi tugurium tiliaris erat, vulpi glacialis, rogavit me illa de hospitio, et me eiecit.
- Ne fleveris, lepus! Iuvabo te in dolore tua.

Advenerunt illi ad tugurium. Rugivit ursus:
- Vulpes, exi foras!
Et vulpes illis ex cubili:
- Quam exsiliam, quam prosiliam, transibunt cirri per angiportus.
Ursus perterritus est, et fugit.

Rursus it lepus lacrimans peius antequam. Illi obviam gallus:
- Coco coco! Cur fles, lepus?
- Quomodo non flere possem? Mihi tugurium tiliaris erat, vulpi glacialis, rogavit me illa de hospitio, et me eiecit.
- Ne fleveris, lepus! Eamus, iuvabo te in dolore tua.
- Iuvare me non potere, galle. Canis abigebat, non abegit, ursus abigebat, non abegit, et tu abigere non potere.
- Immo abigam.

Advenerunt illi ad tugurium. Gallus terram calligis percutiebat, alas plangebat:
- Coco coco, humero falcem porto, vulpem secare opto. Exi foras, vulpes!
Vulpes audiat, et perterrita est: calceos me induo, inquit. Iterum gallus:
- Coco coco, humero falcem porto, vulpem secare opto. Exi foras, vulpes!
Vulpes: vestis me induo. Tertium gallus:
- Coco coco, humero falcem porto, vulpem secare opto. Exi foras, vulpes!
Vulpes perterrita est, tuguruo exiliat, et in silvam fugit. Fuitque lepus in tugurium tiliaris.

Русская народная сказка "Заюшкина избушка"
Перевод © А.В.Половинкин


Рецензии
На это произведение написаны 2 рецензии, здесь отображается последняя, остальные - в полном списке.