Сифилис

Nunc age, quae vitae ratio, quae cura adhibenda Perniciem adversus tantam, quid tempore quoque Conveniat (nostri quae pars est altera coepti) Expediam, et miranda hominum comperta docebo. Quippe nova cum re attoniti multa irrita primum Tentassent, tamen angustis solertia major In rebus, crescensque usu experientia longo Evicere : datumque homini protendere longe Auxilia, et certis pestem compescere vinclis, Victorem et se se claras attollere in auras. Credo equidem et quaedam nobis divinitus esse Inventa, ignaros fatis ducentibus ipsis. Nam , quanquam fera tempestas, et iniqua fuerunt Sydera , non tamen omnino praesentia divum Abfuit a nobis, placidi et clementia c;li. Si morbum insolitum, si dura et tristia bella Vidimus, et sparsos dominorum caede penates, . Oppidaque, incensasque urbes, subversaque regna.

Syphilis, libri tres; vita ejus eodemque res gestae ab Antonio Cattaneo descriptae – Hieronymi Fracastorii (Girolamo Fracastoro)

Считается, поражение осуществляется, когда человек теряет связь со Всевышним и Свыше теряется Защита.


Рецензии
Увы, мой друг

Мераб Хидашели   21.03.2020 22:13     Заявить о нарушении