Избранное из Эразма

 Посланий  главным образом из его...
Автор: Дезидериус Эразмус.
***
Потому что его ребус действительно существует...
Salve, mel Atticum. Heri nihil scripsi, et consulto
quidem; nam eram stomachosior. Ne roga in quem,
in te inquam. 'Quid commerueram?' Verebar mihi
insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam
habebam illam tuam pyxidem, ne quid simile                5
nobis afferret, quale ferunt Pandorae pyxidem Epimetheo;
quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam
qui fuissem suspiciosulus. 'Cur igitur ne hodie quidem
scripsisti?' inquies. Eramus occupatissimi. 'Quid tandem
negotii?' In spectaculo sedimus, sane iucundo.                10
'Comoedia' inquis 'fuit, an Tragoedia?' Utrumvis,
verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus,
chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, sed
planipedia, humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata,
epitasis turbulentissima, exitus perturbatissimus.                15
'Quam, malum,' inquies 'mihi fabulam fingis?' Immo
rem, Christiane, refero.

Spectavimus hodie matremfamilias cum famula domestica
fortiter depugnantem. Sonuerat diu tuba ante
congressum, convicia fortiter utrinque regeruntur. Hic             20
aequo Marte discessum est, triumphavit nemo. Haec
in hortis, nos e cenaculo taciti spectabamus, non
sine risu. Sed audi catastrophen. A pugna conscendit
cubiculum meum puella, concinnatura lectos. Inter
confabulandum laudo fortitudinem illius, quod voce                25
conviciisque nihil cesserit dominae; ceterum optasse
me ut quantum lingua valebat, tantundem valuisset et
manibus. Nam hera, virago robusta ut vel athleta videri
posset, subinde caput humilioris puellae pugnis contundebat.
'Usque adeone' inquam 'nullos habes ungues,                30
ut ista impune feras?' Respondit illa subridens sibi
quidem non tam animum deesse quam vires. 'An tu
putas' inquam 'bellorum exitus a viribus tantum
pendere? Consilium ubique valet plurimum.' Roganti
quid haberem consilii, 'Ubi te rursus adorietur,' inquam           35
'protinus caliendrum detrahe' (nam mulierculae
Parisiorum mire sibi placent nigris quibusdam caliendris):
'eo detracto mox in capillos invola.'


Рецензии